monumenta.ch > Lucanus > sectio 742 > sectio 63 > sectio 34 > sectio 9 > sectio 734 > sectio 662 > bnf17226.156 > sectio 9 > sectio 26 > sectio 15 > sectio 9 > sectio 2 > sectio 26 > sectio 13 > sectio 8 > sectio 13 > sectio 4 > sectio 26 > sectio 517 > sectio 9 > csg48.285 > Marcus, 12 > sectio 8 > sectio 10 > sectio 1 > Leviticus, 2 > sectio 19 > uwbM.p.th.q.1a.304 > sectio 16 > uwbM.p.th.f.68.170 > sluMscr.Dresd.A.145.b.192 > Genesis, 30 > sectio 17 > sectio 5 > sectio 20 > sectio 2 > bsbClm6224.186 > sectio 34 > sectio 712 > Exodus, 26 > sectio 19 > bnfGrec107.699 > sectio 19 > sectio 3 > csg68.368 > sectio 23 > uwbM.p.th.q.1a.150 > uwbM.p.th.f.68.194 > sectio 11 > sectio 701 > csg51.116 > Psalmi, 18 > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Incarnationis Dominicae Sacramento, 1, 5, 43
Mare ergo dicit: Non est mecum, hoc est, vita nostra dicit fluctibus saeculi inquieta. Non est enim inter homines caro eius, quia secundum carnem iam non novimus Christum . Terra dicit: Non est mecum, quia resurrexit. Denique Angelus ait: Quid quaeritis viventem cum mortuis ? Et bene mare dixit: Non est mecum; quia super mare erat. Denique in mari et corporeis vestigiis ambulabat, quando et subiecto mari super mare Petrum ambulare praecepit ; qui licet titubaverit, titubavit tamen non per imbecillitatem iubentis, sed per infirmitatem obedientis.